- RHAPTON
- RHAPTONGraece Ῥαπτὸν, promontor. Barbariae, a quo urbs totius huius regionis Metropolis Ῥαπτὰ et portus et emporium. Stephanus, Ῥαπταὶ μητρόπολις τῶ εντὸς Αἰθιόπων, οἱ οἰκήτορες Ῥάψιοι ——— ἐςτὶ δὲ καὶ μητρόπολις τῆς Βαρβαρίας τὰ Ῥαπτὰ, Rhaptae metropolis interiorum Aethiopum, cuius incolae Rhapsii —— est et metropolis Barbariae Rhapta; sed Rhaptae et Rhapta idem oppidum. Erat illud haud longe a Mari, dicebaturque Barbaria, quidquid post mare Rubrum, inter sinum Arabicum et Persicum ad Meridiem patet versus Austrum tendenti, in ora finus Barbarici, qui ad Orientem iungitur Mati Indico, usque ad promontor. Rhapton. Salmas. ad Solin. p. 798. Alias Ῥαπτὰ, quum appellativum est nomen, dicuntur Graecis tapetia Babylo. nicô opere picta. Xenophon, ὑποτιθέντων δὲ τῶ θεραπόντων ῥαπτὰ, ἐφ᾿ οἷς καθίζουςιν οἱ Πέρςαι μαλακῶς. Consuta tapetia videtur vocare Plautus, Stich. Actu 2. sc. 2. v. 54.Tum Babylonica peristromata, consutaque tapetiaAdvexit nimtum bonae rei.i. e. ῥαπτὰ, κεντητὰ, ῥαπιδοποικιλτὰ. Unde ᾽Ραπιδοποιοῖ Graecis οἱ ποικιλταῖ, qui acu faciunt, ut de Phrygibus dicit Plin. l. 8. c. 48. Insuere enim non minus proprium Babylonicorum plumariorum, quam intexere: quemadmodum vicissim intexere non minus de Phrygibus sive phrygionibus dici queat; quam insuere. Vide supra, ubi de utrisque. Quid ὁαπτὰ navigia, ῥαπτοὶ ςτέφανοι. vide infra, in voce Sutilis, et plura hanc in rem apud Salmaspraesatum, Not. ad Historiam Aug. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.